previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Nunc ad reliquum ordinem propositae disputa-tionis redeo. Sequitur hanc eligendi malleoli curam pastinationis officium, si tamen ante de qualitate soli constiterit. Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre, nihil dubium est. Ac prius quam ipsum solum 6 perspiciamus, illud antiquissimum censemus, rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi fuerit seges aut arbustum. [2] Nam de vinetis quae longo situ exoleverunt, inter omnes auctores constitit pessima esse si 1 2 3 4 5 6 [p. 300] reserere velimus, quod et inferius solum plurimis 7radicibus sit impeditum ac velut irretitum, et adhuc non amiserit virus et cariem illam vetustatis, quibus hebetata quasi aliquibus venenis humus torpeat. 8 [3] Quam ob causam silvestris ager praecipue est eligendus, qui etiam si frutectis aut arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte natura quaecumque gignuntur, non penitus nec in profundum radices agunt, sed per summam 9terrae dispergunt atque deducunt; quibus ferro recisis atque exstirpatis, parum 10quod superest inferioris soli rastris licet effodere et in fermentum congerere atque componere. Si tamen rudis terra non sit, proximum 11est vacuum arboribus arvum. Si nec hoc est, rarissimum arbustum vel olivetum, melius tamen vetus olivetum 12 [4] quod non fuerit maritum, vineis destinatum Ultima est, ut dixi, conditio restibilis vineae. Nam si necessitas facere cogit, prius quidquid est residuae vitis exstirpari debet; deinde totum solum sicco 13fimo, aut si id non sit, alterius generis quam recentissimo stercorari, atque ita converti, et diligentissime refossae 14omnes radices in summum regeri atque comburi; tum 15rursus vel stercore vetusto, quia non gignit herbas, vel de vepribus egesta humo pasti- [5] natum large contegi. At ubi pura novalia et ab 16 17 18 19 20 21 22 23 24 [p. 302] arboribus sunt libera, considerandum est ante quam pastinemus, surcularis necne sit terra; idque facillime exploratur per stirpes, quae sua sponte proveniunt. Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe; nam haec quamvis genera spinarum sint, solent tamen fortia [6] et laeta et gravida fructu consurgere. Igitur si non retorrida nec scabra, sed levia et nitida, et prolixa fecundaque viderimus, eam intellegemus25esse terram surcularem. Sed hoc in totum ad 26illud, quod vineis praecipue est idoneum, proprie considerandum, ut prius rettuli, si facilis est humus et modice resoluta, quam diximus 27pullam vocitari; nec quia sola ea, sed quia sit [7] habilis maxime vinetis. Quis enim vel mediocris agricola nesciat etiam durissimum tofum vel carbunculum, simulatque sit confractus 28et in summo regestus, 29tempestatibus et gelu nec minus aestivis putrescere caloribus ac resolvi; eumque 30pulcherrime radices vitium per aestatem refrigerare, sucumque retinere; quae res alendo surculo sunt accommodatissimae? Simili quoque de causa probari solutam glaream calculosumque agrum et mobilem lapidem? si tamen haec pingui glebae permixta sunt, nam [8] eadem ieiuna maxime culpantur.Est autem, ut 31 32 33 34 35 36 [p. 304] mea quoque fert opinio, vineis amicus etiam silex, cui37superpositum est modicum terrenum, quia frigidus et tenax umoris per ortum caniculae non patitur 38sitire radices. Hyginus quidem secutus Tremelium praecipue montium ima, quae a verticibus defluentem humum receperint,39vel etiam valles quae fluminum alluvie et inundationibus concreverint, aptas esse vineis adseverat, me non [9] dissentiente. Cretosa humus utilis habetur viti: nam per se ipsa creta, qua utuntur figuli, quamque nonnulli argillam vocant, inimicissima est; nec minus ieiunus sabulo, et quidquid, ut ait Iulius Atticus, retorridum surculum facit, id autem solum vel uliginosum est vel salsum, amarum 40etiam, vel siticulosum et peraridum. Nigrum tamen et rutilum sabulonem, qui sit vividae 41terrae permixtus, probaverunt antiqui; nam carbunculosum agrum, nisi stercore adiuves, macres vineas efficere dixerunt. [10] Gravis est rubrica, ut idem Atticus ait, et ad comprehendendum radicibus iniqua. Sed alit eadem vitem, cum tenuit, verum est in opere difficilior, quod neque umentem fodere possis, quod sit glutinosissima, nec nimium siccam, quia ultra modum praedura.

1 opima cM.

2 eum aM, Sobel: cum c, vett. edd.: eam SA: id vulgo.

3 qui in scripsi: quia in Sobel: frugifero quin SAac vett. edd.: frugiferoq; in M: frugiferum, quod in vulgo.

4 fuisse SAacM, Sobel.

5 sint SA: sunt acM, et vulgo.

6 solum om. Aac, et omnes ante Schn. a This special preparation of the ground, called pastinatio, consisted of deep digging or trenching. Ground so prepared was called pastinatum, pastinatio or pastinum. Palladius (II. 10. 1), like Columella below (Chap. 13), speaks of three kinds of trenching: complete trenching of the ground,

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16 plurimis SAc: pluribus aM, edd.

17 torreat SA.

18 summam Aac, vett. edd.: summa SM: summum vulgo.

19 parum M, edd. vulgo: purum SAac, Schn.

20 componere: si tamen rudis terra non sit. proximum Schn.

21 melius ... olivetum (in marg. M) om. a, Ald., Gesn.

22 sicco om. SAa.

23 refossae Schn.: refossas SAacM, et vulgo.

24 tum acM, vett. edd.: tunc vulgo: comburitur (tum om.) SA.

25

26

27

28

29

30

31 intelligemus M, et vulgo: intellegimus SA: intelligimus ac.

32 totum ad illud SAacM, et vulgo: totum: at illud Schn.

33 dicimus SAac, vett. edd.

34 simulatque sit confractus scripsi: simulatque situm confractum SA: simul atque si sint confracti ac, vett. edd.: simulatque sunt confracti M, Ald., Gesn., Schn.

35 summus regestus SA: summo regesti acM, et vulgo.

36 eumque SAacM, vett. edd.: eosque Ald., Gesn., Schn.

37

38

39

40

41

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: